monumenta.ch > Hieronymus > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Epistulae, 4, 106, 30
Quadragesimo nono: Sedens adversus fratrem tuum loquebaris . Pro quo in Graeco reperisse vos dicitis, κατὰ τοῦ ἀδελφοῦ σου κατελάλεις, et putatis non bene versum, quia diximus, adversus fratrem tuum loquebaris, et debuisse nos dicere, adversus fratrem tuum loquebaris, et debuisse nos dicere, adversus fratrem tuum detrahebas; quod vitiosum esse, et in nostra lingua non stare, etiam stultis patet. Nec ignoramus, quod καταλαλία dicitur detractio; quam si voluerimus ponere, non possumus dicere, adversus fratrem tuum detrahebas; sed de fratre tuo detrahebas. Quod si fecerimus, rursus contentiosus verborum calumniator inquiret, quare non dixerimus, κατὰ τοῦ ἀδελφοῦ σου, hoc est, adversus fratrem tuum. Haec superflua sunt, et non debemus impolita nos verborum interpretatione torquere, cum damnum non sit in sensibus, quia unaquaeque lingua, ut ante iam dixi, suis proprietatibus loquitur. In ipso: Ne quando rapiat, et si qui eripiat . Et in Graeco reperisse vos dicitis: Et non sit qui eripiat; quod et a nobis versum est, et in nostris codicibus sic habetur. Et miror quomodo vitium librarii dormitantis, ad culpam referatis interpretis; nisi forte fuerit hoc: Ne quando rapiat, nec sit qui eripiat, et ille pro, nec, et, scripserit. In eodem: Sacrificium laudis honorificabit me. Pro quo in Graeco scribitur, δοξάσει με, id est, glorificabit me, de quo et supra diximus. In Evangelio in eo loco, ubi in Graeco legimus, Πάτερ δόξασόν με τῇ δόξῄ ᾗ εἶχον παρὰ σοι πρὸ τοῦ τὸν κόσμον γενέσθαι, in Latino legitur: Pater clarifica me : noluimus ergo immutare quod ab antiquis legebatur, quia idem sensus erat.